라틴어 문장 검색

2. Eterni pia providentia Regis, qui dum celestia sua bonitate perpetuat, infera nostra despiciendo non deserit, sacrosancto Romanorum Imperio res humanas disposuit gubernandas, ut sub tanti serenitate presidii genus mortale quiesceret, et ubique, natura poscente, civiliter degeretur. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:1)
In quibus manifestandis non solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani diudicandum erat per duellum esse discussum. 13.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:16)
id inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus spiritus datus, tamen eum perpetuare verba nolimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 181:3)
« Quod vero ab Apostolis traditum est – quemadmodum asserit Concilium Oecumenicum Vaticanum II – ea omnia complectitur quae ad Populi Dei vitam sancte ducendam fidemque augendam conferunt, sicque Ecclesiae, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 76:4)
Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum formam animae perpetuatae, ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:2)
humanorum operum custos memoria, quae magnis uiris uitam perpetuat, in omnia te saecula sacratum dabit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 5:9)
in quo dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:2)
Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei, id est λόγον, illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 17:1)
Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3204)

SEARCH

MENU NAVIGATION